Peintures de 2010 à 2015

 

Solet tamen evenire nonnunquam , sive tem- pestatum vitio, sive corporis, ut pluribus diebus neque dolor , neque inflammatio, et minime pi- tuitæ cursus finiatur. Quod ubi incidit, jamque ipsa vetustate res matura est, ab his eisdem auxilium petendum est, id est, balneo ac vino. Hæc enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia con- citare ea possunt, et accendere ; sic in veteribus , quæ nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerant : videlicet hic quoque , ut alibi, cum secunda vana fuerint, contrariis adju- vantibus. Sed ante tonderi ad cutem convenit : deinde in balneo aqua calida quamplurima caput atque oculos fovere : tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino unguento ; continereque in lectulo se , donec omnis calor, qui conceptus est, finiatur, desinatque sudor, qui necessario in capite collectus est: tum adidem cibi vinique genus veniendum, sic , uti potiones meracæ sint; obtegendumque caput, et quiescendum.